Holy See
This article was added by the user . TheWorldNews is not responsible for the content of the platform.

Lettera all’Inviato Speciale alla celebrazione del XVIII Congresso Eucaristico Nazionale del Brasile (Arcidiocesi di Olinda e Recife, 11-15 novembre 2022)

In data 10 settembre 2022, il Santo Padre ha nominato l'Em.mo Card. António Augusto dos Santos Marto, Vescovo emerito di Leiria-Fátima, Suo Inviato Speciale alla celebrazione del XVIII Congresso Eucaristico Nazionale del Brasile, che si terrà nell'Arcidiocesi di Olinda e Recife nei giorni 11-15 novembre 2022.

L’Inviato Speciale sarà accompagnato da una Missione Pontificia, composta dai seguenti ecclesiastici:

- Rev.do Sac. Augusto César Figueirôa, Rettore dell’Oratorio di Santa Teresinha, Vice-Cancelliere della Curia e Cerimoniere;

- Rev.do Fra José Leandro Alencar, O.C., Parroco della Parrocchia di Nossa Senhora da Piedade.

Pubblichiamo di seguito la Lettera del Santo Padre all’Em.mo Card. António Augusto dos Santos Marto:

Lettera del Santo Padre

Venerabili Fratri Nostro
ANTONIO AUGUSTO S.R.E. Card. DOS SANTOS MARTO
Episcopo emerito Leiriensi – Fatimensi

Cum exsultatione et simplicitate cordis in fractione panis communicemus et orationibus (cfr Act 2, 46), in doctrina Apostolorum perseverantes, ut, quo venerabili mysterio enutriti, humanum genus, quod continet orbis unus, una fides illuminet et caritas coniungat una (cfr Missale Romanum, praefatio II de SS.ma Eucharistia), et, qui Christi humanam redemptionem in sacramentorum signis annuntiamus fidenter, eiusdem salutis experiri valeamus augmentum.

Quo in Deo sustentati redemptionis pignore, in universae Ecclesiae necessitatum studium incumbentes, valde laetamur de XVIII Congressu Eucharistico Nationali a die XI ad diem XV mensis Novembris in Brasilia celebrando, postquam in biennium angustiarum publicae salutis causa delatus est. Tantam proinde recolentes occasionem, Venerabilis Fratris Antonii Ferdinandi Saburido, O.S.B., Archiepiscopi Metropolitae Olindensis et Recifensis, humanissimae petitioni libenter concedere volumus, qui enixe postulavit, ut haec adunatio perfrui possit praesentia ac verbo alicuius Eminentissimi Viri, qui Nostras vices ibi gerat Nostramque erga conventam communitatem manifestet dilectionem.

Ad Te ergo, Venerabilis Frater Noster, mentem Nostram convertimus, qui historicas necessitudines tempore primae evangelizationis Brasiliae et adiuncta culturalia et socialia admodum comperis, ut hodie peraptus videaris, qui, Nostras vices ibi gerens, erga dilectissimum istum concursum proximitatem Nostram manifestes, praesentia ac verbo Tuo hunc Coetum exornans. Te, proinde, ad hanc legationem obeundam elegimus et, hisce Litteris, MISSUM EXTRAORDINARIUM Nostrum nominamus ad XVIII Congressum Eucharisticum Nationalem Brasiliae, qui inter dies XI et XV mensis Novembris proxime venturi in civitatibus Olindensi et Recifensi celebrabitur.

Libenter Tibi potestatem facimus, dum insigni eidem occasioni intereris, illum Coetum, publicas auctoritates atque universos christifideles Nostro nomine salutandi ac benedicendi, quos cohorteris, ut, beata Virgine Maria pacis Principis Matre spiritum caritatis et donum unitatis dispensante, omnes ad Christum pervenire valeamus et, eiusdem consummantes praecepta, qui unanimiter frangimus panem et sumimus cibum, simus etiam pariter, dividentes prout unicuique opus est (cfr Act 2, 45-46). Simul, insuper, gravissimum Nostrum ministerium Petrinum precibus committimus universo Coetui ibi congregato.

Dum Tibi, Venerabilis Frater Noster, Benedictionem impertimur omnibus, qui celebrationi aderunt, transmittendam, legationem Tuam ardentibus precibus comitamur, a Deo misericordiae suppliciter obsecrantes, ut de huius Conventus navitate multiplices fructus carpant fideles.

Datum Romae, Laterani, die VII mensis Novembris, anno Domini MMXXII, Pontificatus Nostri decimo.

FRANCISCUS

[01745-LA.01] [Testo originale: Latino]