Holy See
This article was added by the user . TheWorldNews is not responsible for the content of the platform.

Lettera all’Inviato Speciale per la chiusura della 50° Conferenza Generale della Federazione delle Conferenze Episcopali dell’Asia (FABC)

In data 27 agosto 2022, il Santo Padre ha nominato l’Em.mo Card. Luis Antonio G. Tagle (Dicastero per l’Evangelizzazione), Suo Inviato Speciale a presiedere la Messa di chiusura della 50° Conferenza Generale della Federazione delle Conferenze Episcopali dell’Asia (F ABC), che si terrà nella Cattedrale di Bangkok, Thailandia, il 30 ottobre 2022.

L’Inviato Speciale sarà accompagnato da una Missione Pontificia, composta dai seguenti ecclesiastici, del clero dell’Arcidiocesi di Bangkok:

- Rev .do Sac. Paul Eakarat Hompra Thum, Vicario Episcopale per l’Educazione;

- Rev .do Sac. Anthony Prajak Boonphao, Vicario Giudiziale.

Pubblichiamo di seguito la Lettera del Santo Padre all’Inviato Speciale:

Lettera del Santo Padre

Venerabili Fratri Nostro
ALOISIO ANTONIO G. TAGLE
Archiepiscopo emerito Manilensi
Dicasterium pro Evangelizatione

Quae benignitatem Dei extollit, Filium suum indesinenter exorans pro populi salute, qui in aerumnis ad eam fidenter confugit ac de tribulationibus clamans exauditur, Reginam pacis veneramur et Matrem misericordiae, quia nobis genuit Iesum Christum, visibilem misericordiam invisibilis Dei miserentis, qui, illa intercedente, ad preces filiorum semper inclinata, Ecclesiae et humanae familiae sua gratia nostram ditet paupertatem, sua virtute nostram roboret infirmitatem, spiritum largiens caritatis, unitatis dona, optatae tranquillitatis nostris temporibus nutrimentum (cfr Collectio Missarum BMV, 39: Sancta Maria, regina et mater misericordiae, praef.).

Qua in Deo sustentati spe tantoque devotionis innisi consilio, in universae Ecclesiae necessitatum studium incumbentes, potissimum laetamur de quinquagesima Conferentia Generali Foederationis Conferentiarum Episcoporum Asiae, propediem Bancokii in Thailandia celebrata, ac, tantam recolentes occasionem, Venerabilis Fratris Nostri Caroli Maung S.R.E. Cardinalis Bo, S.D.B., Archiepiscopi Yangonensis atque dictae Foederationis Praesidis, humanissimae petitioni concedere volumus, ut tu, Nostras vices ibi gerens, erga dilectissimum istum concursum proximitatem Nostram manifestes, praesentia ac verbo tuo hunc Coetum exornans.

Libenter ergo, Venerabilis Frater Noster, qui cotidiano in Nostro ministerio exercendo validum Nobis praestas auxilium in Dicasterio pro Evangelizatione ac praecipuas Ecclesiae, quae est in Asia, optime comperis necessitates, Te ad hanc legationem obeundam elegimus et, hisce Litteris, MISSUM EXTRAORDINARIUM Nostrum nominamus ad sollemnia, quae proximo die XXX mensis Octobris in conclusione praefatae Conferentiae Generalis Bancokii celebrabuntur.

Libenter tibi potestatem facimus, dum celebrationibus praesidebis, illum coetum, publicas auctoritates atque universos christifideles Nostro nomine salutandi ac benedicendi, quos cohorteris, ut, beata Virgine Maria advocata gratiae maternam suam caritatem dispensante, dispensent ipsi misercordiam, quam de Domino experiuntur. Simul, insuper, gravissimum Nostrum ministerium Petrinum precibus committimus universo coetui ibi congregato.

Dum tibi, Venerabilis Frater Noster, Benedictionem impertimur omnibus, qui celebrationi intererunt, transmittendam, legationem tuam ardentibus precibus comitamur, a Deo misericordiae suppliciter obsecrantes, ut de huius Conventus navitate, Episcoporum moderatione, fructus carpant fideles multiplicis caritatis.

Datum Romae, Laterani, die XXII mensis Octobris, anno Domini MMXXII, Pontificatus Nostri decimo.

FRANCISCUS

[01663-IT.01]